- NOVELLA
- NOVELLAnomen Iunonis, apud Romanos; quô calabatur, i. e. vocabatur in mensium Kalendis a Pontificibus. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 6. ex Varrone de L. L. l. 5. ubi tamen Scaliger Covena legi vult, ut diximus supra voce Kalendae. Idem nomen feminae cuidam in Italia eruditae fuit, de qua sic Leander Albertus Bononiensis, in descr. Romanulae p. 515. edit. Colon. A. C. 1567. Mulieres, inquit, etiam literis eruditas, ornatasque Bononia tulit: inter quas Ianna, Matthaei Blanchett: filia, Bonsignorti uxor: quae et eleganter Latine loquebatur, et Germanicae Bohemicaeque linguae habebat usum. Novella, Iohannis Andreae filia, Iohannisque Lignani coniux, Patre occupatô, munus eius ex suggestu docendi sustinebat. Vide Gerh. Ioh. vossium de Philol. c. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.